HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CLVIII: De prima negatione Petri

#Matth. XXVI; Marc. XIV; Luc. XXII; Joan. XVIII

Sequebatur autem Petrus a longe, ut videret finem. Joannes vero notus pontifici introduxit Petrum. Quem cum intuita esset ancilla ostiaria, dixit: Nunquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non novi illum, neque scio quid dicis.. Quidam volentes excusare Petrum dicunt, quod bene dixit, se non nosse illum, quem nemo perfecte novit, nisi Pater. Et cum dixisset: O homo, non sum, se negavit, et non Christum. Cumque dixisset, homo, nescio quid dicis, dixit se nescire falsa eorum consilia et dolos. Sed stultum est excusare, quem Dominus accusavit. Ipse etiam se reum lacrymis indicavit. Stabat autem cum ministris Petrus ad ignem. Interrogabat autem pontifex Jesum de doctrina ejus. Et cum dixisset Jesus: Palam mundo locutus sum, interroga eos, qui audierunt, unus ministrorum dedit alapam Jesu. Et ait Jesus: Si bene locutus sum, quid me caedis? Ostendit Jesus, percutienti maxillam, non actu ipso praebendam esse alteram, sed animo paratum esse ad patiendum, si opus fuerit. Et misit eum Annas ligatum ad Caipham.